monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > uwbM.p.th.f.68.223 > sectio 23 > sectio 54 > bnf11947.236 r > csg48.205 > 18 > sectio 28 > sectio 1 > sectio 41 > bsbClm6224.235 > sectio 11 > Petrus Blesensis, Epistulae, 86
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA LXXXV. AD R. SARISBERIENSEM. <<<     >>> EPISTULA LXXXVII. AD WILLELMUM ELIENSEM EPISCOPUM.

bnf16714.76-b16  bnf14764.70-d24  bnf2607.36 r-b35  EPISTULA LXXXVI AD MAGISTRUM ALEXANDRUM MONACHUM. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 M. PETRUS Blesensis Bath. archid., magistro ALEXANDRO monacho, salutem et in salutari desiderio constantiam.
2 Si conceptae indignationis spiritum possem dissimulare silentio, mallem tacere, quam scribere. Sed, ut verbo Iob utar: Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei; ego quasi mustum absque spiraculo, quod novas disrumpit lagunculas. Me licet invitum, tua invitat et urget temeritas scribere invectivam.
3 Nam, sicut cervus desiderat umbram, et mercenarius finem laboris sui, sic in votis habebam praecipuum cessare a verbis, quibus amicitia vulneratur. Verumtamen iacturam tuae opinionis aequanimiter tolerare non possum: factus enim es fabula in clero et in plebe ludibrium, prurientium desaevit in te linguarum procacitas; et qui te comedunt, non dormiunt. Si te laveris nitro, et multiplicaveris tibi herbam bobnf14764.71rith, non auferetur a te macula praevaricationis tuae.
4 Verumtamen non reputas iniuriam damnum bnf2607.36 v famae, qui bibis quasi aquam subsannationem; et, ut verbo prophetico utar, frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Dereliquisti fontem aquae vivae, et fodisti tibi cisternam dissipatam, quae aquas continere non potest. hab707.99 r Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, et quid tibi in via Assyriorum, ut bibas aquam turbidam?
5 Cogitas de migrando, atque in confusionem et in scandalum fratrum tuorum succingis te ad exitum. Multum ei dissimilis es, qui cupiebat anathema esse a Christo pro fratribus suis, atque, sicut Isaias dicit, concepisti ardorem, et stipulam peperisti. Iuxta verbum alterius Sapientis, abstulit ventus desiderium tuum, et velut nubes pertransiit fides tua. Primam enim fidem irritam faciens, sanctae conversationis novitate contempta, per quam veterem in te hominem reformare debueras, sub quodam religionis colore divitias appetis, et seminas inter spinas, cum scriptum sit: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Iam senuisti, rugaeque tuae testimonium dicunt contra te.
6 Unde ergo obrepsit tibi haec inconstantia in aetate provecta, ut semper sit apud te: Est, et non; semperque dissideas a teipso? sed Dei iudicio, qui Christo non convenit, sibi convenire non potest. Posuisti me, inquit, contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis. Status animi tui, sicut aurae incertitudo est, sicut aestus maris, fumusque pertransiens.
7 Sane Dominus in populo gravi laudari desiderat. Unde tuam, et consimilium vitam sub typo Hierusalem propheta redarguens: Peccatum, inquit, peccavit Hierusalem, propterea instabilis facta est. In libro Sapientiae scriptum est quia stultus ut luna mutatur. Et in eodem legis, quod praecordia fatui sicut rota plaustri, et quasi axis versatilis cogitatus illius. Aetas provectior animum tuum maturitate aliqua debuerat stabilisse.
8 Porro si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas; et animus tuus poterit gravitatem vitae maturioris induere. Ideo et verba mea dolore sunt plena. Cur sanctum et gloriosae opinionis ordinem Carthusiensem praevaricando depravas?
9 Nunquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Ibi sane inveneras locum poenitentiae, sebnf16714.77cretum solitudinis, pacem animae, contemplationis arcanum gaudium in Spiritu sancto, munus salutis, et efficax beneficium medicinae. Verum manna coeleste fastidiens, et suspirans ad ollas carnium, domum illam appetis, quae desiderio tuo satisfaciet, quae tibi delicatius et indulgentius ministrabit.
10 Ideoque tumultum frequentiae popularis, silentio, et solitudini anteponis sollicitudinem, licet noveris scriptum esse, quia qui iugum Domini accipit, sedere debet solitarius et tacere. Hoc in ordine Carthusiensi causaris et arguis, quod singulis diebus missas non faciunt, atque huius religionis aut potius superstitionis obtentu tuum machinaris egressum.
11 Tuae litterae faciunt te insanum. Sed iuxta verbum Sapientiae: Melior est homo minoratus sapientia et sensu deficiens hab707.99 v in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Domini. Scis, quia monachorum Pater, et sacri ordinis institutor, nec etiam sacerdotii gradum attigit, expersque missarum multo tempore, etiam in die Paschae, utrum paschalis esset solemnitas ignoravit.
12 Paulus primus eremita, et Antonius, Petrus et Paulus apostoli, atque caeteri, quorum laus est in Evangelio, non leguntur singulis diebus salutis hostiam immolasse. Frequentia contemptum parit, et ex ipsa raritate crescit reverentia sacramenti. Peccamus quidem assidue, et ubi continuantur peccata, continuum oportet esse peccati remedium; verumtamen mundi pretium impretiabile, communemque humanae salutis hostiam, nisi in spiritu humilitatis, et corde contrito immolare non licet. Mors in olla est, nisi Elisei farinula condiatur.
13 Olim anima, quae certis temporibus afflicta non erat, exterminabatur de populo suo; nec celebrabatur agni paschalis sacrificium, nisi in amaritudine agrestium lactucarum. Magnum est sacramentum, et nunquam nisi corde contrito et humili est celebrandum.
14 Magnum est, dicit Apostolus, sacramentum hoc pietatis, manifestatum quidem in carne, iustificatum in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum in gloria. Teste Ambrosio, nunquam nisi puro corde et mundis manibus et contritione devota offerenda est hostia, in qua est salus mundi. Tua vero sententia est, ut tibi Christum incorpores singulis diebus, non diiudicans corpus Domini. Propter hoc multi sunt imbecilles et dormiunt multi in peccatis. Verbum Sapientis est: Cum sederis ad mensam divitis, appone cultrum gutturi tuo, ut inter coelestes cibos et laicos sive communes devota veneratione discernas.
15 Vide, ne Dominus dicat de te: Ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et illud: Dederunt in escam meam fel. Prohibet siquidem Dominus, ne de agno paschali comedat advena vel immundus. Nec ponendus est Christus nisi in sindone munda, et in monumento novo; quia panis vitae non est recipiendus, nisi conscientia munda et corde sincero.
16 Hostia enim indigne accepta suscipientem damnat, non salvat; inquinat, non emundat. Propheta enim dicit: Quid est quod dilectus meus fecit scelera multa in domo mea? nunquid carnes sanctae auferent malitias eius, in quibus gloriatus est? et alibi: Tu qui credis mundari per hostias, scito quod non mundaberis, sed amplius pollueris.
17 Tamen, ne in domo tua fieres scandali generalis occasio, ut obstrueretur os loquentium hab707.100 r iniqua, tibi fraterna charitas singulis diebus offerre hostiam speciali devotione indulsit. Sciens itaque et prudens vitam declinas, et festinas in mortem, atque ad excusandas excusationes in peccatis, nullam de caetero poteris praetendere rationem. Si attendas domum Carthusiensem, quam relinquere desideras, consideres unde venias, aut quo vadas.
18 Hierusalem pro Babylone, terram promissionis pro Aegypto, pro exsilio patriam, coelum pro inferno, quietem et pacem pro labore et miseria derelinquis. Domus siquidem Carthusiensis et locus habitationis bnf2607.37 r illius situs est in montibus et scopulis, et in petris, ut sit potius habitatio angelorum, quam hominum, ad dandam Altissimo vocem confessionis et laudis, sicut scriptum est: Super ea volucres coeli habitabunt, et de medio petrarum dabunt voces. Sed et columba nidificat in foraminibus petrae : et vir prudens aedificat domum suam supra petram, ubi nec maris fluctus, nec vontus turbinis, nec pluviarum inundatio, nec alluvio formidatur. Vere terribilis est locus iste, nec est hic aliud, nisi domus Dei, et porta coeli. Et licet domus illa sit in terra horroris et vastae solitudinis, nominatissima tamen est in observantia religionis et ordinis. In omnem terram per gratiam Dei exivit fama eius, et in fines orbis terrae suae odorem suavitatis effudit. Plantatio enim Dei est, et vinea Domini Sabaoth. Ideoque iam excrevit in immensum, et multiplices fructus fecit.
19 Vide, si iam non operuerit montes umbra eius; si non extendit palmites suos usque ad mare, et usque in Angliam propagines eius. Tu vero docuisti linguam tuam mendacium, ut inique ageres, sanctaeque domus ordinem depravares. Scriptum est, quia spiritualis homo omnia diiudicat, et ipse a nemine iudicatur. Tu vero, cum sis carnalis homo, et venundatus sub peccato spirituales viros iudicas, et in animae tuae bnf14764.72 dispendium domum sanctissimam scandalizas.
20 Ad exemplar siquidem domus illius, de qua scriptum est: In domo Patris mei mansiones multae sunt, habet hic unusquisque cellulam et mansiunculam suam, ut contemplationi et orationi liberius vacet. Sic enim in schola evangelica Veritas nos informat dicens: Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum; et, clauso ostio, ora Patrem tuum. Solitudinem huius cellulae Propheta elegerat, qui, sicut ipse commemorat, similis factus est pelicano solitudinis, et sicut passer solitarius in tecto. Elongavi, inquit, fugiens, et mansi in solitudine. Qui Rachelis amplexus, et delicias contemplationis affectat, iuxta verbum Iob, contemnit multitudinem civitatis, et vocem exactoris non audit. Unde hab707.100 v et Ieremias: Quis dabit me in solitudinem? aut in diversorium viatorum? si affectares vacare tibi, et appeteres scribere, orare, legere, meditari et psallere, nunquam civitatem eremo, nunquam solbnf16714.78licitudinem solitudini praetulisses. Nunc manifestissime liquet quid multis diebus in corde tuo nutrieris; diu dissimulasti, ac sub taciturnitate suspecta concepisti dolorem, et peperisti iniquitatem. Iuxta verbum Prophetae: Ova aspidum eruperunt; qui comederit de ovis morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum.
21 Nocuit priori tuo quod te nimis familiariter et blande tractaverat, atque de ipsius humilitate superbiam concepisti. Egisset prudentius, si cervicem onerasset insolentem, et se in multis erga te austerius habuisset. Scriptum est in libro Sapientiae, quia malitiam otiositas docet, servumque inclinant operationes assiduae. Et item: Servo malevolo debentur compedes, et tortura, ne vacet. Adhuc replico, quia scienter et prudenter in interitum animae, et famae periculum, te devolvis.
22 Scriptum quippe est: Qui amat periculum, in illo peribit. Non est religiosorum sapientia, ubi eam venaris et quaeris: non enim invenitur in terra suaviter viventium. Viam vitae perfectioris aggressus es, sed cito emarcuit religio tua, quasi vinea in primo flore, et quasi botrus proiiciens flores suos. Vix adhuc mustum eras, quando corruptus es in acetum.
23 Si per longam experientiam didicisses ordinis illius dulcedinem, sapientius cogitasses. Nam testimonio Sapientiae, vir in multis expertus cogitabit prudentiam, et qui multa didicit, proferet intellectum. Possum tibi dicere, quod Apostolus Timotheo: Ab infantia sacras litteras nosti, quae te poterant ad salutem instruere. Sed, sicut idem loquitur ad Hebraeos.
24 Cum deberetis, inquit, magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut ad vos doceamini, et facti estis, quibus lacte opus est, non solido cibo. In legibus et decretis quandoque te habui conscholarem, sed te infatuavit is, qui iuxta verbum Iob adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem. Et unde hoc tibi, ut recedas a loco cui te, religionis voto, et stabilitatis vinculo obligasti?
25 Disce, quaeso, negotiari cautius, ne tunc poenitere incipias, quando non erit poenitudinis locus. Hoc apud te deliberasse debueras, antequam arbitrio alieno tuam subiiceres voluntatem: prius enim in potestate tua erat, declinare Domini servitutem. In manu consilii tui eras, tibique boni et mali, ignis et aquae vitae et mortis erat oblata discretio. Porro nunc voti vinculo necessitahab707.101 rti astrictus es; et exigit oblatum, qui non exegerat offerendum. Quid, quaeso, tibi defuit, quandiu cum Carthusiensibus eras?
26 Incrementum non exigit quod satis est; opem extrinsecam sufficientia non mendicat, et adiectione non indiget plenitudo. Nunquid, dicit Iob, rugiet onager, cum habuerit herbam, aut mugiet bos (non enim volo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat cum ante plenum praesepe steterit? Brutorum animalium natura te damnat, quia cum eis pabulum commune sufficiat quiescunt. Ex adipe prodiit iniquitas tua, quem post labores studiorum et scholares angustias otiositas instabilem fecit, et sufficientia contumacem.
27 Nam et poetae testimonio: Luxuriant animi rebus plerumque secundis. Nec facile est aequa commoda mente pati. Ferrem patientius, si ad Cisterciensis ordinis observantiam te transferres. Si enim in proposito religionem habes, ibi probatissima religionis schola est, summus ibi modestiae usus, morum regularitas, fraternitatis affectio, pax animi, omnium communicatio, mutua obsequela, disciplinae vigor, amor obedientiae, vinculum charitatis, carnis servitus, bnf2607.37 v hospitalitatis exhibitio, lugendi libertas, nocturnae excubiae, quies meditationis, devotio psalmodiae. Quid, quaeso, dulcedinis aut devotionis invenies apud eos, quibus versa est in nauseam murmurosa atque confusa iteratio et farsura psalmorum.
28 Paulus dicit: Psallamus spiritu, psallamus et mente, Si psallentibus non adsit devotio, licet eumdem psalmum millies repetant, non est hic psalmus iucunda decoraque laudatio. Doctrina Salomonis est: Fili, ne iteres verbum in ore tuo. Cumque alibi dicat: Omnis labor hominis in ore ipsius, vereor ne hoc eis nimis periculose aptetur, labor labiorum ipsorum operiet eos. Ephraim puer delicatus est; scieque quod carnis deliciae te a spirituali studio retraxerunt.
29 Te inter conversationis tuae primitias forsitan terruerunt inexperta vitae asperitas, rigor ordinis, lex obedientiae, solitudinis terror, et prae omnibus austeritas disciplinae. Sane disciplina unica est clavis innocentiae, religionis anchora, custos ordinis, et per quam specialiter motus animi revocatur a malo, et stabilitur ad bonum: cum Propheta nos moneat apprehendere disciplinam. Apostolus Prophetae succinit et concordat: Si estis, inquit, extra disciplinam, ergo adulteri estis. Certus es quod egressio tua multis scandalum generabit.
30 Scriptum est autem generaliter, nec ullus excipitur: Vae homini, per quem scandalum venit. Esses excusabilis, si ex simplicitate delinqueres, sed studiose hoc agis, ut tua iniquitas inveniatur ad odium. hab707.101 v In Exodo primogenitum asini vel interficitur, vel ove redimitur; in quo datur intelligi, quod cuilibet religioso viro divina animadversio intentatur, si pigritiam vel defectum boni operis animi simplicitate non redimat. Quid expediat tibi, tu videris.
31 Sed, ut verbum Apostoli exhortationi nostrae accommodem, si qua tibi consolatio est in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, imple gaudium meum, imple pollicitum quod fecisti, ne des animum tuum in exterminium, et in opprobrium famam tuam.
32 Foedus amicitiae contraximus ab antiquo, tuaeque salutem animae zelo et sitio in visceribus Christi, et in charitate non ficta : propterea tibi consulo, quod arbitror expediens et honestum. Novi, recentesque venerunt, qui te sollicitant ad egressum. Vereor autem ne apud te praevaleant in consilio rationi voluntas, et in amicitia novitas vetustati.
33 Sapientia dicit, si tamen verbum Sapientiae digneris audire: Amicum non derelinquas antiquum, novus enim non erit similis illi. Vinum novum, amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. Considera, quaeso, iuxta verbum prophetae semitas Themam, itinera Saba, et exspecta paulisper, ut habito maturiore consilio, superfluctuante animi tui statu fluxa bnf16714.79 vivendi remissio te colligationibus impietatis non occupet ad terrena.
34 Sis quietus apud te, et in ea vocatione, bnf14764.73 qua vocatus es, negotio tuae salutis constanter insistas. Sic ad Philippenses scribens Apostolus: Operam, inquit, detis, ut quieti sitis, et vestrum negotium peragatis. Et in prima ad Corinthios: Fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Dei. Semper assuesce, quaeso, iugo Domini: iniice sicut, coepisti, pedem tuum in compedes illius, et ne acedieris vinculis eius. Si quid grave, aut amarum in ordine Carthusiensi est, totum levigabit amor, totum charitas dulcorabit.
35 Charitas omnia suffert, omnia sustinet. Nihil difficile est amanti. Vides, quod omnis creatura vanitati subiecta est. In imagine pertransit homo : totumque quod appetis, cito ad nihilum deveniet tanquam aqua decurrens. Declina ergo vagos excursus, quos desideras, et antiquae consuetudinis libertatem, ne in domo laxioris vitae cum enormi famae dispendio domum tibi aedifices gehennalem.

sbb1698.30

Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA LXXXV. AD R. SARISBERIENSEM. <<<     >>> EPISTULA LXXXVII. AD WILLELMUM ELIENSEM EPISCOPUM.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > uwbM.p.th.f.68.223 > sectio 23 > sectio 54 > bnf11947.236 r > csg48.205 > 18 > sectio 28 > sectio 1 > sectio 41 > bsbClm6224.235 > sectio 11 > Petrus Blesensis, Epistulae, 86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik